Divitias alius fulvo sibi congerat auro,
Et teneat culti jugera multa soli,
Quem labor assiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vitæ traducat inerti,
Dum meus assiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus, & facili grandia poma manu;
Nec Spes destituat, sed frugum semper acervos,
Præbeat, & pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris,
Seu vetus in trivio florea serta lapis:
Et quodcunque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolæ ponitur ante Deo.
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
Spicea, quæ templi pendeat ante fores;
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis
Terreat ut sæva falce Priapus, aves.
Vos quoque felicis quondam, nunc pauperis agri
Custodes, fertis munera vestra, Lares.
Tunc vitula innumeros lustrabat cæsa iuvencos:
Nunc agna exigui est hostia magna soli.
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
Clamet: Io messes, & bona vina date.
Jam modo non possum contentus vivere parvo,
Nec semper longæ deditus esse viæ:
Sed Canis æstivos ortus vitare sub umbra
Arboris, ad rivos prætereuntis aquæ.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem,
Aut stimulo tardos increpuisse boves.
Non agnamve sinu pigeat fœtumve capellæ
Desertum, oblita matre, referre domum.
At vos exiguo pecori, furesque, lupique;
Parcite: de magno est præda petenda grege.
* * *
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis,
Et placidam soleo spargere lacte Palem.
Adsitis, Divi, neu vos de paupere mensa
Dona, nec e puris spernite fictilibus.
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis,
Pocula, de facili conposuitque luto.
Non ego divitias patrum, fructusque requiro
Quos tulit antiquo condita messis avo:
Parva seges satis est; satis est, requiescere tecto,
Si licet, & solito membra levare toro.
Quam iuvat immites ventos audire cubantem,
Et dominam tenero detinuisse sinu!
Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, »,
Securum somnos, imbre iuvante, sequi!
Hoc mihi contingat; sit dives iure, furorem
Qui maris & tristes ferre potest pluvias.
O quantum est auri potius pereatque smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
Te bellare decet terra, Messala, marique,
Ut domus hostiles præferat exuvias.
Me retinent vinctum formosæ vincla puellæ,
Et sedeo duras ianitor ante fores.
Non ego laudari curo, mea Delia: tecum
Dummodo sim, quæso, segnis inersque vocer.
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora,
Te teneam moriens deficiente manu.
Flebis & arsuro positum me, Delia, lecto,
Tristibus & lacrimis oscula mixta dabis.
Flebis; non tua sunt duro præcordia ferro
Vincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
Illo non iuvenis poterit de funere quisquam
Lumina, non virgo, sicca referre domum.
Tu Manes ne læde meos: sed parce solutis
Crinibus, & teneris, Delia, parce genis.
Interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
Jam veniet tenebris Mors adoperta caput.
Jam subrepet iners ætas, nec amare decebit,
Dicere nec cano blanditias capite.
Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet, & rixas inseruisse iuvat.
Hic ego dux, milesque bonus; vos, signa tubæque,
Ite procul, cupidis vulnera ferte viris.
Ferte & opes: ego composito securus acervo
Despiciam dites, despiciamque famem.