Recordari libet munerum tuorum, Deus, ut sit michi confusio ante oculos, et rubor in genis meis.
Sic enim forte misereberis, ubi non prorsus oblitum videris omnium que michi tribuisti, largitor optime.
Tu michi celum et stellas (quid enim horum indigebas?), tu michi vicissitudines temporum creasti.
Tu solem et lunam, tu dies noctesque, tu lucem ac tenebras discrevisti.
Aer opus digitorum tuorum; serenitatem ac nubes tu fecisti, et ventos et pluvias.
Terram aquis involvisti, fecisti montes et maria, valles ac planitiem, fontes, lacus ac flumina.
Hec intus variis seminibus fecundasti, circum quoque multiplici specie decorasti.
Herbis virentibus vestisti campos; distinxisti colles floribus et silvas ramorum foliis.
Fatigato requiem preparasti, estuanti umbras arborum, et ad otium secessus amenissimos;
sitienti fontes lucidos, esurienti baccas omnis generis, et refectionis quam multiplicis alimenta.
Quam multiformibus animantibus terras et pelagus implesti, et circumfusos tractus aeris: quis cunta dinumeret?
Hec omnia pedibus hominum subiecisti. Usque ad oblectationes varias amasti hominem.
Nec me minus ideo quia cum multis; quin et singularia quedam prebuisti michi.
Tu corpus hominis pre cuntis creaturis tuis adornasti; tu membra miris ordinibus collocasti.
Os illi imperiosum ac serenum, spiritumque tui capacem et contemplatorem celestium statuisti.
Addidisti artes innumeras quibus vita hec foret ornatior: eterne quoque vite spem dedisti.
Ostendisti viam qua gradiendum foret; aperuisti aditum in tabernacula tua; monuisti quid cavendum atque unde declinandum sit.
Deputasti comitem perpetuum ac ducem; gressus omnes e specula contemplatus es, et errores meos observasti.
Cadentem sustentasti, labentem firmasti, errantem direxisti, prostratum sustulisti, suscitasti mortuum.
Miseratus es labores meos totiens ubi non misericordia sed odio dignus eram.
Et quibus meis meritis tam multa, tam digna, tam grandia, gratis et indignus hec accepi?
Pro his omnibus quid tibi retribuerim vides; verumtamen miserere iterum et succurre, quia sine te morior.
Ingratitudinum mearum ne reminiscaris amplius, sed salvam fac animam meam, nil iam de propriis viribus sperantem.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.