Circumvallarunt me inimici mei, perurgentes me cuspide multiplici.
Obtorpui infelix et contremui vehementer: horror mortis superastitit michi.
Incubui in baculum meum et dixi: ecce perferam, nec succumbam.
Non respexi ad orientem, nec unde debueram auxilium expectavi; nec sicut dignum fuerat, speravi.
Propterea firmamentum cui innixus eram me destituit repente, et ego pronus in terram sum prostratus.
Agnovi cadens quam debiliter stetissem. Predones insultarunt corruenti.
Spoliarunt me divitiis multis, quesitis michi de longinquo. Tabe et cruore deformarunt me.
Vulneribus gravissimis confecerunt me. Semianimem ac nudum reliquerunt in deserto.
Caput et pectus meum transfixerunt, sed subter precordia mea debacchati sunt acerbius.
Illic vulnus situ putruit; illic vite mee metuo; illic, Domine, manus tuas adhibe velociter.
Vivis enim, salvator mi, et hec aspiciens ex alto, tacuisti; et passus es, quia ego promerui.
Misereberis fortasse, nec patieris in finem, quoniam tu solus potens es prescribere leges morti.
Ipse arcebis carnifices ab interitu meo, quoniam in te spes mea magna est. Ipse salvum me facies de manibus impiorum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in secula seculorum. Amen.