Ultima sit species variorum cura colorum,
Luminis incæpti Musa referre tui.
Unde licet certos animæ cognoscere motus,
Qua patitur varias mens ratione vices.
Lumina splendentes nam sunt ceu nostra lucernæ,
Picta velut per quas mentis imago datur.
Hinc fit quod mores animi cujusque sequuntur,
Pravi sive boni corporis harmoniam.
Horum firma manet nam consuetudo duorum,
Flava sive nigra corpus quod bile redundat,
Stulticiæ præsens hoc regit ira comes,
Sin capitur tristi mens ægritudine contrà,
Affectus tales debile corpus habet.
Quælibet humani sequitur conjunctio membri
Vana quod haud quaquam significata refert.
Temperies animæ quod lumina nostra sequuntur,
Indicium mentis certius ista dabunt.
Plurima sed teneris quoniam spectantur ocellis,
Ne fallant oculos talia signa tuos.
Quæ sit perpendas oculorum forma figura,
Quis palpebrarum sit situs atque color.
Sicca magis fuerint aut humiditate laborent,
Lumina clara magis, seu tenebrosa magis.
Indicium quamvis non falsum singula præstant,
Hac tamen indicium tu ratione feras.
Omnia respondent quod si vel plurima signa,
Hæc rata signa fide non dubitante refer.
Singula fortè sibi si contrà signa repugnant,
Ad quod, judicium, mens magè pendet, erit.
Ut si sanguinei cupias per signa Neronis,
Scrutari mores ingeniumque malum.
Totius harmoniam proponas corporis, unde
Quæsitum facili scire labore queas.
Cæsia distorta referebat lumina fronte,
In quibus exiguum luciditatis erat.
Projectus venter, densa pinguedine cervix,
Et rara tenues carne fuère pedes.
Sed justam corpus referebat penè staturam,
Quod variæ plenum sordiditatis erat.
Molles et flavi cinxerunt ora capilli:
Hæc est incæsti picta figura viri.
Agrestem timidamque notant hæc lumina mentem,
Accusant cupidæ crimen avaritiæ.
Venter, obæsa simul cervix, subtilia crura,
Fæmineos mores luxuriamque notant.
Hinc quantum reliquos superabas, dire, tuarum
Gestarum rerum facta nefanda probant.
Non puduit Thalamum matris vitiare jugalem:
Cætera sunt isto non memorando loco.
Sed color et maculæ lacerato in corpore fædus,
Te nimis ostendunt impia facta sequi.
At flavi quoniam sunt excrementa capilli,
Hi leviora dabunt omina nempe tibi.
Sic ubi conveniunt oculorum plurima signa,
Iudicium firma non ratione caret.
Corporis at pugnant oculorum signa colore,
Illi sæpe solet major inesse fides.
Hos igitur tandem dicas, ô Musa, colores,
Et cujusque simul significata refer.
Cæsius atque niger, ravus, caprinus, aquinus,
Et qui cæruleo sydere nomen habet.
Cæsius aut glaucus distinguitur ordine trino,
Qui sequitur glaucum signa timoris habet.
Qui sequitur viridis formam quamcunque coloris.
Denotat agrestes moribus, ingenio.
Postremus formam comitatur pinguis olivi,
Arguit egregium magnanimumque virum.
Lumina quæ turpi sordent nigredine, fraudem
Mollitiemque levem significare solent.
Iusta, sed urbanos mores, aciemque nigredo
Mentis conjunctam fraude doloque refert.
Lumina si fuerint ravo dispersa colore,
Concavitatis item si mediocris erunt.
Præclarum signant præstanti robore, durum
Qui non Strymonii ferre recusat onus.
Perfrictæ frontis designant lumina justo
Si plus flavescunt, absque pudore, virum.
Illud confirmat castæ sacra turba Dianæ,
Anne aliquis canibus cernitur esse pudor?
Conspicitur capris cum barbigerisque capellis,
Caprinus capris nomen habere volunt.
Hic inter reliquos præcedit jure colores,
Hunc plus sydereæ luciditatis inest.
Moribus insignes color hic virtutibus auctos,
Et solet ingenuos significare viros.
Hunc onibus falsa tribuunt hi sorte colorem,
Qui verè capris attribuendus erat.
Est ovium stultum, timidum genus atque profanum,
Mentem solertem fata dedêre capris.
De grege caprarum si quis comprenderit unam,
In captam reliquæ lumina fixa tenent.
Auxilium captæ reliquæ quasi ferre volentes,
Constat prudentes hac ratione capros.
Adde quod in Creta jaculis, læsasque sagittis,
Pellere dictamno spicula cruda student.
Ergò caprinis qui conspiciuntur ocellis,
Hi virtute pari consilioque valent.
Talia cunctarum rerum natura creatrix,
Præbuit Actæo lumina clara seni.
Talibus Æmathiis vir cernebatur ocellis,
Cui non sufficiens maximus orbis erat.
Ordine nunc tandem color hos comitatur aquinus,
Multum plus reliquis humiditatis habet.
Hic notat ignavos stupidos et mente carentes,
Si simul emineant lumina fusca genis.
Cæruleus nimia color humiditate redundat,
Sollicitæ signum præbet avaritiæ.
Lascivos Veneris promptus sectatur amores,
Lumina qui tali tincta colore refert.
Hæc sint de variis oculorum dicta figuris,
Quæ nunc summatim, parva camæna refert.
Lumina quæ pallent varii sunt atque coloris,
Designat varia suspicione virum.
Verum quæ nimio fulgent splendore, Cupido
Hunc tua prædicunt turpia castra sequi.
At qui destinctis maculis signantur ocelli,
Moribus est duris ingenioque vafro.
Si maculæ rubræ circumdant atque pupillam,
Ostendunt multum tellis habere virum.
Lumina quæ maculis destincta rubedine sordent,
Incantatorem significare puta.
Si fuerint nigri quoque fului, luminis orbes,
His juncta signis humiditate pari.
Signant egregium, justum, virtuteque clarum,
Atque notant variis pectora plena bonis.
Orbes si fuerint tenui nigredine sparsi,
Circulus et turpi non sine sorde viret.
Injustum timidum signant, furemque dolosum,
Qui tacito sævum pectore vulnus habet.
Lumina quæ cernis, varii, quoque sicca, coloris,
Perpetuo credas significare malum.
Humida quæ cernis justa formaque figura,
Et fuerint media si cavitate, bonum.
Excellunt oculi magna qui mole, bovinum
Ingenium: Tauris assimilare queas
Sed qui subtili vel parva mole laborant,
Hoc simulator habet Simius ora modo,
Lumina designant rubicundo tincta colore,
Dulcia sectantem dona Lyæa virum.
Verum quæ cernis nebulosis sparsa tenebris.
Hujus ceu viciis pectora plena cave.
Hunc venerare virum magnum, justumque benignum,
Cujus sunt nitidis lumina clara genis.
Non oculos stantes volo, nec qui sæpè moventur,
Tales non fidos furciferosque notant.
Si quibus humiditas excedit, non sine laude,
Artes sectantur, docta Minerva, tuas
Sic cecini quæ sint laudes et luminis usus,
Quis positus, partes, forma, figura, color.
FINIS