Quis rogo vel formas oculorum, sive figuras
Nescit ni claro lumine captus erit?
Ergò quid frustrà fit mentio, Musa, figuræ,
Materies ullum non fugit illa virum.
Musa, sed ô dubitas? oculum decet esse rotundum,
Lumine quo capiat corpora magna suo.
Induat alterius quamcunque figuræ,
Plana sit aut oculi torta figura tui.
Æquales capiet tantum pro mole figuras,
Rem planam tantum plana pupilla refert.
Rem quamcunque vides mensurat linea recta,
Ad certum recto tramite ducta locum.
Ergo superficies fuerit si plana, subintrant
In visus tantum corpora plana tuos.
Quo caperent cunctas formarum lumina moles,
Conveniens primum forma rotunda fuit.
Ista figura simul variis est motibus apta,
Flectuntur variis lumina nostra modis.
Hanc igitur formam quis non contenderit aptam,
Perfectum motum sphærica forma refert.