Lumina suprema frontis cavitate locata
Officii præstant munera mille sui.
Vestivitque tribus natura liquoribus atque
Istud quintuplici tegmine texit opus.
Partibus est reliquis humor præstantior unus
Nomen Crystalli qui glacialis habet.
Hac ex qua splendet Crystallus parte videmus,
Primum depictum quem tibi Musa dabit.
Hic medias oculi partes sibi vindicat humor,
Cingentes reliquos sorte salutis habet;
Cumque queant cunctas hi non depellere sordes,
Obstant alterius ceu nocumenta mali;
Sunt data natura solerti tegmina quina,
Ne lædant oculos aspera quæque cavent.
Est quoque flexibilis veluti Crystallinus humor,
Ut queat impressam, cæra, referre notam.
Albicat in media rutilat, splendetque pupilla,
Ut melius species quasque referre queat,
Candida ceu varios capiunt crystalla colores,
Propositæ et referunt corpora quæque rei.
Hic humor tanto quandoque nitore refulget,
Ut fulgens extra lumina splendor eat.
Noctivagæ feles, quoque sunt animantia plura
Testes, quæ cæca nocte videre queunt.
Hic quod prima liquor præbet primordia visus,
Omnibus est doctis res bene nota viris.
Firmior in toto pars est nam lumine nulla,
Clarior in reliquis nec magis ulla nitet.
Pervenit ex clara firma quoque visio parte,
Illa cur visum parte venire neges?
Est alius, vitro similis quoque desuper humor,
Hunc omni cingunt undique parte locum.
Naturæ mediae semina certa sapit.
Inseritur vitreo prorsus Crystallinus, auro,
Ut quando geritur lucida gemma novo.
Hunc usum vitreo tribuit natura liquori,
Hic reliquis et plus partibus ignis habet.
Ut visina suo refocillet membra calore,
Innatæ quæ plus frigiditatis habent.
Ordine iam sequitur postremo tertius humor,
Illius nomen frigida Lympha facit.
Luminis humani partes hic irrigat omnes,
Ne premeret nimius lumina forte calor.
Huic præclara suas coniungit aranea partes,
Atque suum iungit cornea dura latus.
Est multus varias ut pellat lumine sordes,
Si qua parum fausto numine noxa venit.
Verum quo certo spacio servare liquores,
Posset et incerta ne ratione fluant.
Hos natura sagax circumdedit agmine quino,
Quæ firmant castris lumina nostra suis.
Conjunctum primum quo conspicis ordine tegmen,
Luminibus mira colligat arte caput.
Panniculo nitidæ sumit primordia frontis,
Ad curvam corupæ spragitur usque rotam
Hinc sequitur positu nunc cornea dura secundo.
Cuius principium dura Meninga refert.
Lamina ceu cornu splendet pellucida facta,
Robore nil forti nilque calore minor.
Ordine contiguas isti facit Uvea sedes,
Principium primum Matre minore petit.
Istius media comparet parte foramen,
Dicitur à doctis sæpe pupilla viris.
Ambitus accepit Thaumantis prole pupillæ
Nomen, quod varii sæpe coloris erit.
Hinc est visivi quoque dilatatio nervi,
Quem poteris quarto dinumerare loco
Est piscatoris vox reti facta, sagenam
Artifices nomen contribuêre viri.
Splendida postremum memoratur aranea tegmen,
Exuperat speculum luciditate novum.
Reddere quo poterit prævisas ante figuras,
Illud præstanti luciditate nitet.
Sic partes oculi tenui dictante Minerva,
Lusit non paribus nostra Thalia modis.