Cum situs incæpti primus sit in ordine nostri,
Jam prior hoc ipsum dicere cura subit.
Luminibus positum tribuit natura supremum,
Jure quibus summum fecit habere locum.
Ut procul ex oculis radii mittantur acuti,
Lumine perlustrent quo loca lata suo.
Jungere quo possent udo sua membra cerebro,
Frigore quod justo membra propinqua fovet.
Illo ceu proprio servantur lumina sensu,
Nam similis similem servat amatque sui.
Est udæ cerebrum gelidæ quoque temperiei,
Temperiem hoc referunt lumina more suam.
Ergo ne calidis causis lædantur ocelli,
Est junctum cerebrum membra colore levans.
Ex quo descendunt tenues per lumina nervi,
Cernendi per quos conficiatur opus,
Prima trahunt cerebro nostri primordia sensus,
Est igitur sedes sensibus apta caput.
Corporis haud poterant tam prompta parte locari,
Et locus et positus non magis aptus erat.
Sunt reliquæ crasso completæ sanguine partes.
Qui facili sensus lædere sorte queant.
Cunctarum voluit rerum sine carne creatrix,
Ista perfectum conditione caput.
Ne caput immenso premeret non pondere pressum,
Læderet immodico neve calore caro.
Apte præterea retinent et lumina frontem,
Processus recti quod ratione probo.
Cum sequitur motus directas ordine partes
Cernimus hac gressum quo facit ille suum.
Naturalis adhæc absoluitur actio nulla,
Si non directo tramite fiat iter.
Bina sed inquiras insunt cur lumina fronti,
Sic responsa tibi nostra thalia dabit.
Omnibus in toto geminæ sunt corpore sedes,
Postremo sensu sensibus absque datæ.
Sunt aures geminæ, dantur quoque lumina bina
Sunt nares binæ, lingua bifurca datur.
Sensibus hoc differt reliquis sed nomine tactus,
Non duo sed simplex organa tactus habet.