’Beatus ille qui procul negotiis,
ut prisca gens mortalium,
paterna rura bubus exercet suis
solutus omni faenore
neque excitatur classico miles truci
neque horret iratum mare
forumque uitat et superba ciuium
potentiorum limina.
ergo aut adulta uitium propagine
altas maritat populos
aut in reducta ualle mugientium
prospectat errantis greges
inutilisque falce ramos amputans
feliciores inserit
aut pressa puris mella condit amphoris
aut tondet infirmas ouis.
uel cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,
ut gaudet insitiua decerpens pira
certantem et uuam purpurae,
qua muneretur te, Priape, et te, pater
Siluane, tutor finium.
libet iacere modo sub antiqua ilice,
modo in tenaci gramine:
labuntur altis interim ripis aquae,
queruntur in Siluis aues
frondesque lymphis obstrepunt manantibus,
somnos quod inuitet leuis.
at cum tonantis annus hibernus Iouis
imbris niuisque conparat,
aut trudit acris hinc et hinc multa cane
apros in obstantis plagas
aut amite leui rara tendit retia
turdis edacibus dolos
pauidumque leporem et aduenam laqueo gruem
iucunda captat praemia.
quis non malarum quas amor curas habet
haec inter obliuiscitur?
quodsi pudica mulier in partem iuuet
domum atque dulcis liberos,
Sabina qualis aut perusta Solibus
pernicis uxor Apuli,
sacrum uetustis exstruat lignis focum
lassi sub aduentum uiri
claudensque textis cratibus laetum pecus
distenta siccet ubera
et horna dulci uina promens dolio
dapes inemptas adparet:
non me Lucrina iuuerint conchylia
magisue rhombus aut scari,
siquos Eois intonata fluctibus
hiems ad hoc uertat mare,
non Afra auis descendat in uentrem meum,
non attagen Ionicus
iucundior quam lecta de pinguissimis
oliua ramis arborum
aut herba lapathi prata amantis et graui
maluae salubres corpori
uel agna festis caesa Terminalibus
uel haedus ereptus lupo.
has inter epulas ut iuuat pastas ouis
uidere properantis domum,
uidere fessos uomerem inuersum boues
collo trahentis languido
positosque uernas, ditis examen domus,
circum renidentis Laris.’
haec ubi locutus faenerator Alfius,
iam iam futurus rusticus,
omnem redegit idibus pecuniam,
quaerit kalendis ponere.