In obitum Jacobi Edvardi Colbiörnsen.
Quanta rerum humanarum inconstantia!
quantæ vices!
occubuit,
qvi inter nos nuperrime floruit,
summus vir
Cujus
Et animi vigor et corporis,
Et nondum provecta ætas
vitam ominabatur longissimam.
et patriæ et muneribus, qvibus
functus et functurus salutarem
occubuit eheu!
JACOBUS EDVARDUS COLBIÖRNSEN.
Primarius in summo regnorum tribunali Judex
Jurisperitorum ut re, sic et ordine, primus,
Cujus
ingenium acerrimum, insignis eruditio,
humanitas, candor, integritas
Et sua et patriæ
totidem fuere decora.
Lugenda igitur omnibus,
qvibus istæ virtutes adhuc in pretio,
mors viri
æternum desiderandi;
Si tamen mors vocanda,
qva desiit esse mortalis!
Quanta rerum humanarum inconstantia!
quantæ vices!
occubuit,
qvi inter nos nuperrime floruit,
summus vir
Cujus
Et animi vigor et corporis,
Et nondum provecta ætas
vitam ominabatur longissimam.
et patriæ et muneribus, qvibus
functus et functurus salutarem
occubuit eheu!
JACOBUS EDVARDUS COLBIÖRNSEN.
Primarius in summo regnorum tribunali Judex
Jurisperitorum ut re, sic et ordine, primus,
Cujus
ingenium acerrimum, insignis eruditio,
humanitas, candor, integritas
Et sua et patriæ
totidem fuere decora.
Lugenda igitur omnibus,
qvibus istæ virtutes adhuc in pretio,
mors viri
æternum desiderandi;
Si tamen mors vocanda,
qva desiit esse mortalis!
posuit moestissimus
P. H. Graae.
P. H. Graae.